monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.61 > sectio 1 > sectio 6 > sectio 21 > sectio 111 > sectio 81 > sectio 77 > sectio 13 > csg232.241 > sectio 30 > cb101.36v > Ieremias, 5 > uldLIP7.219 > sectio 53 > sectio 47 > sectio 41 > sectio 5 > bnf13028.127 > sectio 17 > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 95
Ipse autem ascendens navem, reversus est. Dixerat supra, Dominum relictis navem ascendisse parentibus, compressisque una cum vento fluctibus, egressum mox occurrentem sibi curasse daemoniacum. Quo significare docuimus, eum relictis Iudaeae populis, ex qua carnis duxit originem, transacta suae passionis tempestate, gentium procurasse salutem. His ita gestis patriam revertitur, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret . Ascendit autem in navem, sed neque ipse somno premitur, neque navis procella pulsatur, quia Christus surgens a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur . Cuius tamen tropaeum passionis resurrectionisque gloria credituris Iudaeae tribubus intimabitur, et cum praedicator mortis suae, quo mortem vicit vexillo, credi ab Hebraeis coeperit, quasi repetita, in qua dormierat, navi patriam regredietur.